Charter Document - 05621107
| Charter Number: | 05621107 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1155 - 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Ranulpus de Wythkal concessi et hac mea carta confirmavi Sibille de Liseuis uxori domini Lamberti de Scoteni illas tres partes unius bovata terre in territorio de Withkale que fuit Golle filii Gerardi cum tofto eiusdem Golle quas dedit ei Lambertus dominus suus cum omnibus pertinentiis suis in prato et pastura et omnibus ceteris aisiamentis tenendas et habendas bene et in pace inperpetuum de me et heredibus meis sicut carta domini sui Lamberti testatur cum Galfrido Ka et cum catallis suis Et sciendum me concessisse et confirmasse prefate Sibille suam liberam donationem de illa terra ut cui voluerit libere et quiete donet et rata sit eius donatio faciendo tam forinsecum servitium sicut carta domini sui quam ipsa habet de eo continet Et ego et heredes mei confirmationem istam warantizabimus Sibille predicte vel cui illa terram prefatam dederit inperpetuum erga omnem hominem Hiis testibus []
