Charter Document - 05621090
Charter Number: | 05621090 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1233 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Petrus filius Walteri de Neuwerk dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in liberam et perpetuam elemosinam totam terram meam in parochia sancti Augustini in suburbio civitatis Linc illam scilicet que fuit quondam Hugonis de Merston que iacet in latitudine inter terram Rogeri de Wassingburc capellani et terram Galfridi le Mercer et extendit in longitudine a via regia versus septemtrionem usque ad viam super aquam versus austrum cum omnibus edificiis et reditibus et omnibus aliis pertinentiis suis plenaria et integre sicut predictus Hugo vel Walterus pater meus umquam tenuit reddendo mihi annuatim Egidio fratri meo unum denarium ad natale domini pro omni servitio vel qualicumque vel quacumque alia demanda inperpetuum et capitali domino servitium pertinens ad predictam terram Ego vero et heredes mei predictam terram sicut predictum est cum omnibus edificiis reditibus et aliis pertinentiis suis prefato conventui vel suis assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []