Charter Document - 05621061
| Charter Number: | 05621061 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1204 - 1231 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[U]niversis sancte matris ecclesie filiis Elena uxor Roberti Ribald salutem Sciatis me in libera viduitate mea concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate [Marie] et conventui de Alvingham illas septem acras bosci quas idem conventus habet in orientali parte de Tholeschale simul iacentes quarum latitudo se extendit ab orientali parte de Tholeschale usque ad metas que facte sunt inter illas septem predictas acras bosci et inter boscum Thome Malcuvenant Predictas autem vij acras bosci concessi et confirmavi ego predicta Elena predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni seculari servitio et exactione et consuetudine pro salute anime mee ut inde faciat prefatus conventus quodcumque voluerit et quod sibi magis expedire viderit sive eas exstirpare voluerit et colere sive ad necessarios usus suos servare Et ut hec mea concessio et confirmatio rata sit et stabilis eam sigillo meo roboravi Hiis testibus []
