Charter Document - 05621058
Charter Number: | 05621058 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation, Quitclaim |
Date: | 1175 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus Ribald de Calethorp assensu sponse mee Alicie et heredum meorum pro salute anime patris mei et antecessorum meorum concessi et quietum clamavi et hac mea carta confirmavi Deo et sancte Marie et conventui domus de Alvingham scilicet canonicis et fratribus et monialibus ibidem Deo servientibus unum toftum quod habent ex dono Ranulphi Gameri in Calethorp cum libero introitu et exitu sicut carta predicti Ranulphi testatur scilicet toftum proximum tofto Symeonis versus orientem quod iacet inter publicam stratam et toftum Symeonis habendum et possidendum libere et quiete et honorifice absque omni terreno servitio et seculari exactione de me sive de heredibus meis inperpetuum Ego vero Robertus et heredes mei warantizabimus predictum toftum predicto conventui contra omnes homines Hiis testibus []