Charter Document - 05621057
| Charter Number: | 05621057 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1175 - 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[C]unctis Cristi fidelibus tam futuris quam presentibus Robertus Ribald salutem Sciatis me dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui sancte Marie de Alvingham totum illud toftum quod fuit Wygoti Henneg videlicet inter toftum orti mei et toftum Godithe et unam acram bosci in Tholescale propinquiorem ex occidentali parte bosci predicti conventus de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum et pro animabus patris et matris mee et antecessorum meorum Ego vero et heredes mei warantizabimus prenominato conventui predictum tenementum erga omnes homines Hiis testibus []
