Charter Document - 05621054

Charter Document - 05621054


Charter Number: 05621054
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri quod ego Ranulpus filius Gaymer de Calethorp pro salute anime mee et Ede uxoris mee antecessorum et heredum meorum dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Deo et sancte Marie et conventui domus de Alvingham scilicet canonicis fratribus et monialibus orientalem dimidietatem unius tofti in Calethorp scilicet tofti proximi tofto Symonis versus orientem cum libero introitu et exitu et ceteris aisiamentis et pertinentiis eiusdem tofti in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio Ceteram autem dimidietatem eiusdem tofti concessi eis in liberam et perpetuam feudi firmam reddendo annuatim mihi et heredibus meis pro omni servitio et exactione tam sex denarios tres ad Pentecoste et tres ad festum sancti Martini Et ego et heredes mei predictum toftum cum omnibus pertinentiis eius predictis canonicis fratribus et monialibus warantizabimus et acquietabimus versus dominum regem et dominos feudi et omnes homines inperpetuum Et ipsi receperunt me et Hedam uxorem in fraternitatem domus sue ut faciant pro nobis ad mortem plenaria sicut pro fratribus sue domus Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)