Charter Document - 05621040
| Charter Number: | 05621040 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1202 - 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Baldricus filius Osberti de Lekeburna dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam tres selliones in Ormesacras in territorio de Lekeburn extendentes se inter terram Roberti filii Willelmi de Lekeburn et terram Gilberti filii Alfsi de Calethorp Ego vero et heredes mei warantizabimus et acquietabimus hanc predictam terram predicto conventui contra omnes homines inperpetuum sicut puram et specialem elemosinam nostrum Et ad hoc legitime tenendum fidem meam interposui et sigillum meum apposui Hiis testibus []
