Charter Document - 05621029
Charter Number: | 05621029 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1213 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Herberti de Lekeburna pro amore et honore domini Thome prioris de Alvingham dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam Radulfum filium Suani de Ludena cum omni sequela sua et eorum catallis et servitium eiusdem Radulfi et heredum eius de uno tofto in Ludena et novem acris terre et unius percata et quatuor acris prati et dimidia percata cum pertinentiis in territorio eiusdem ville scilicet quatuor solidos per annum duobus terminis percipiendos ad Pascha et ad Pentecoste ita tamen quod specialiter assignetur ad renovationem vasorum in refectorio canonicorum eiusdem domus Ego vero Robertus et heredes mei warantizabimus predictum Radulfum et totam sequelam eius cum omnibus catallis suis et predictum tenementum cum pertinentiis tam tofti et terre arabilis quam prati et servitii iiij solidorum predictorum predicto conventui et acquietabimus de omnibus rebus et defendemus contra omnes homines et mulieres inperpetuum Hiis testibus []