Charter Document - 05621018
Charter Number: | 05621018 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1175 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Iordanus filius Gileberti le Campiun de Luda assensu Alicie matris mee concessi et presenti carta mea confirmavi conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam quartam partem unius acre terre quam pater meus dedit predicto conventui ad faciendam quareriam in quacumque parte utilius eis visum fuerit sicut carta eius testatur Et ego et heredes mei warantizabimus et acquietabimus hanc predictam elemosinam predicto conventui contra dominum episcopum et omnes homines cum libero ingressu et egressu ad predictam quareriam inperpetuum Hoc autem concessi predicto conventui pro anima patris mei et pro mea meorumque salute Hiis testibus []