Charter Document - 05621014
| Charter Number: | 05621014 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1225 - 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus Iohannes Trew de Luda salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam cum corpore meo tres selliones terre arabilis in territorio de Luda iacentes ex nort parte eiusdem ville apud Hoverthwait inter terram ecclesie et terram Thome Malherbe et ex sut parte ville quatuor selliones terre arabilis iacentes apud Wragsic inter terram Thome Malherbe et terram Iohannis filii Thome tenendos et habendos cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra sicut aliqua elemosina a viris religiosis liberius possidetur Ego vero Iohannes et heredes mei dictam terram cum pertinentiis dicto conventui contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []
