Charter Document - 05620981

Charter Document - 05620981


Charter Number: 05620981
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1267 - 1283
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Bek salutem in domino sempiternam Universitati vestre notum facio quod cum Ysaac filius Urselli Iudei de Ebor vendidisset mihi et heredibus meis et assignatis unam cartam que est sub nomine suo et nomine Philippi filii Iohannis de Cotum de comitatu Ebor que fuit in archa Linc de c solidis sterlingorum de feodo singulis annis inperpetuum percipiendis de omnibus terris et reditibus que fuerunt predicti Philippi in Ked cum pertinentiis in comitatu Linc et etiam de omnibus aliis terris suis et tenementis ubicumque fuerint si predicta terra in Ked non sufficiat ad levandum predictos c solidos anni redditus et super omnia arreragia et quidquid exire poterit de predicto debito ita quod predictus Ysaac nec heredes sui ullum starrum acquietantie possunt facere alicui de predicto debito in perpetuum Et insuper cum idem Ysaac omnem seisinam quam habuit per breve domini regis et omnem posteritatem quam habuit in predicto feodo mihi et heredibus in possidendum liberasset sicuti recognovit per starrum suum irotulatum apud Westm coram domino Willelmo de Orlanston Roberto de Fulham et magistro W de Waterf tunc iustitiariis ad custodiam Iudeorum assignatis a[nno] regno regis Henrici filii regis Iohannis l secundo ego predictus Iohannes Bek pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum et maxime ad instantiam domini Antonii Bek fratris mei predictam cartam c solidos de [feodo] singulis annis de predictis terris reddere et tenere plenaria percipiendos et omnia alia et singula predicta que predictum Ysaac mihi vendidit et liberavit Deo et beate Marie et priori et conventui de Alvingham totaliter sine aliquo retine mento concessi liberavi et presenti carta mea confirmavi de [me et heredibus mei] et successoribus suis habenda et tenenda in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni seculari servitio exactione et demanda que mihi aut heredibus meis in ullo modo pertinere potuerunt vel accidere inperpetuum libera etiam dictis viris religiosis starrum recognitionis [] cum Ysaac [cum] littera testimoniali de predicto [facto] tam Cristianorum quam Iudeorum ad huius facti mea evidentia in posterum In quorum omnium testimonium sigillum meum apponere feci Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)