Charter Document - 05620978
Charter Number: | 05620978 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1267 - 1268 |
Date type: | Internal, Event |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Isaac filius Urselli de Ebor recognovit per starrum suum quod vendidit domino Iohanni Bek unam cartam que est sub nomine suo et nomine Philippi de Cotum de cento solidis de feodo que sunt in arca Linc et omnia arreragia et quicquid exire poterint de predicto debito totam venditionem predictus Isaac vendidit bonam venditionem et stabilem ita quod predictus Isaac nec heredes sui nullum starrum aquietantium possunt facere de predicto debito inperpetuum et sexies quam habuit per breve domini regis et omnem potestatem quam habuit in dicto feodo liberabit predictus Iudeus predicto domino Iohanni heredibus et assignatis suis et iuravit sub lege firmiter tenere omnia prescripta Istud starrum inrotula tamen fuit coram domino W Roberto de Folham magistro W de Watford tunc iustitiariis ad custodiam Iudeorum assignatis anno l secundo