Charter Document - 05620962

Charter Document - 05620962


Charter Number: 05620962
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[O]mnibus qui sunt et qui futuri sunt audientibus hanc cartam vel legentibus Philippus filius Rabodi de Kele salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac mea presenti carta confirmasse Rabodo clerico cognato meo et heredibus eius in feudo et in hereditate duas bovatas terre in territorio de Kedingtun scilicet illam bovata que fuit Asgeri cum tofto et dimidiam bovata que fuit Roberti Trigenel et toftum eius et dimidiam bovata que fuit Odonis cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra villam et homagium et servitium heredum et terre Arnaldi hec omnia ad tenenda de me et de heredibus meis ille et heredes sui libere quiete et honorifice pro humagio suo et propter faciendum forense servitium quod ad terram illam pertinet Et insuper concessi eidem Rabodo et heredibus suis et confirmavi per hanc cartam meam ad dandum terram predictam totam cum omnibus pertinentiis suis sicuti predictum est et homagium et servitium predictum cuicumque domui de religione ipse Rabodus voluerit in puram et perpetuam elemosinam liberam de me et de heredibus meis et quietam salvo forense servitio quod ad terram pertinet prenominatam videlicet pro anima mea et pro animabus patris et matris mee et antecessorum meorum et pro anima sua et antecessorum suorum Isti sunt testes []

Source (click image below to view full size)