Charter Document - 05620955
Charter Number: | 05620955 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1210 - 1232 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Scoteni concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro amore Dei et pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum conventui de Alvingham ut teneant totum tenementum quod habent de feudo Rogeri de Millay in Kedingt bene et in pace libere et quiete faciendo mihi et heredibus meis pro predicto tenemento tantum illa servitia que fecerunt predicto Rogero sicut carte quas de illo habent testantur Et ego et heredes mei warantizabimus et defendemus et acquietabimus predicto conventui predictum tenementum contra omnes homines donec rectus habens predicti Rogeri habuit plenarium saisinam de tota terra quam habuit ipse Rogerus de feudo meo in Kedingt die qua fuit vivus et mortuus Et ego et heredes mei non poterimus exigere a predicto conventui vel hominibus eorum aliquid auxilium vel aliquam consuetudinem pro predicto tenemento preter illa servitia que fecerunt predicto Rogero quamdiu predictum tenementum fuerit in manu nostra Hiis testibus []