Charter Document - 05620952
Charter Number: | 05620952 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift, Confirmation |
Date: | 1155 - 1178 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[N]otum sit cunctis fidelibus sancte matris ecclesie tam futuris quam presentibus quod ego Rogerus de Mille consensu et assensu sponse mee Aliz et heredum meorum concessi et dedi sanctimonialibus de Alvingham omnia quecumque donavi sanctimonialibus que fuerunt in Kedigtun scilicet illam parte de ecclesia que ad meum feudum pertinet cum omnibus appenditiis suis in terris pratis in pascuis et totam terram que fuit Osberti filii Auden simul cum mansura sua et unam mansuram que fuit Adestani molendinarii et unam mansuram que est inter meam curtem et curtem Willelmi filii Godrici et communem pasturam terre mee illius ville et communes exitus et introitus Et preterea dedi eis molendinum meum cum holmo quod ad illud pertinet et cum tofto quod Thorstanus molendinarius tenuit et quandam mansuram quam Ascelmus tenuit Hanc donationem feci eis liberam et quietam ab omni terreno servitio et ab omni consuetudine inperpetuum possidendam pro salute anime mee et uxoris mee et omnium parentum meorum hoc solum excepto quod pro molendino dabunt mihi per singulos annos vj solidos et heredibus meis post meos dies et preter hec dabunt vj denarios que debentur episcopo Linc de eodem molendino et sic libera et quieta tota predicta elemosina mea ab omni exactione et seculari servitio Huius donationis hii sunt testes []