Charter Document - 05620947

Charter Document - 05620947


Charter Number: 05620947
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri quod ego frater Gilebertus de Ver prior fratrum hospitalium Ieros in Anglie de consilio et assensu fratrum capituli nostri concessi et presenti carta confirmavi priori et conventui de Alvingham unum toftum in Kedigt quod fuit Sarnail quod habemus ex dono Rogeri de Millei habendum et tenendum de nobis inperpetuum libere et quiete reddendo inde annuatim domui nostre duodecim denarios medietatem ad festum sancti Michaelis et medietatem ad Pascha pro omni servitio et consuetudine inde ad nos pertinente ita tamen quod in obitu illius qui terram illam de eis tenuerit et heredum suorum similiter tertia pars catallorum suorum que super predictam terram fuerint domui nostre remanebit Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)