Charter Document - 05620946
Charter Number: | 05620946 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift, Confirmation |
Date: | 1175 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[C]unctis innotescat fidelibus quod ego Rogerus de Millei dedi et hac carta mea in feudo firmam et elemosinam confirmavi sanctimonialibus de Alvingham duas bovatas terre in campis de Kedigt cum omnibus que ad eas pertinent excepta mansura hospitalium fratrum Iherosolimitarum illas videlicet bovatas quas Sarnail tenuit Ipse vero sanctimoniales reddent mihi vel heredibus meis annuatim x solidos pro omni seculari servitio proprio et forensi v videlicet ad Pascha et v ad festum Michaelis Preter hec dedi eis et confirmavi molendinum meum de Kedigtun pro x solidis annuatim reddendis v videlicet ad natale domini et v ad festum sancti Botulphi Ego vero et heredes mei hec prescripta et cetera omnia que hic et in aliis cartis meis predictis sanctimonialibus confirmavi warantizabimus contra regem et dominos et omnes homines Et si forte contigerit quod feudum meum in manus advocati illius feudi ceciderit advocatus ille ex hiis predictis xx solidis totum servitium faciet forinsecum salva tenura sanctimonialium de Alvingham in omnibus Huius vero donationis et confirmationis testes sunt []