Charter Document - 05620926
Charter Number: | 05620926 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Narrative |
Date: | 1310 - 1350 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Post mortem dicti Thome rector ecclesie de Ierd venit quidam Ranulphus tunc prior de Alvingham tempore pacis tempore Oliveri E[piscopi Linc et presentavit Galfridum] de Richemund ad ecclesiam de Ierd vacantem qui ad presentationem suam fuit admissus et in eadem institutus ad presentationem suam [] habuit ex dono Alani filii Walteri de Coutona ut patet in registro Oliveri episcopi Galfridus de Richemund presentatus per priorem et conventum de Alvingham ad ecclesiam de [Jordeburg vacantem per mortem magistri Thome de Preston ultimi rectoris eiusdem facta prius inquisitione] per W archidiaconum Linc per quam acceptum est quod dicta ecclesia litigiosa est per oppositionem Galfridi de [Haland clerici inter quas quidem partes] litigato aliquamdiu in curia domini regis tandem dicti prior et conventus optinuerunt presentationem illa vice in curia domini reg[is predicta sicut per breve episcopo directum] constitit cuius tenor est [] Sciatis quod cum Robertus filius Alani de Coutona in curia nostra coram iustitiariis nostris itinerantibus apud Linc [sum monitus esset ad respondendum priori de Alvingham] de placito quod permitteret ipsum presentare idoneam personam ad ecclesiam de Ierd que vacat idem Robertus [venit] in ea[dem curia nostra et concessit eidem priori presentationem] suam ad predictam ecclesiam et ideo vobis mandamus quod non obstante reclamatione predicti Roberti ad present[ationem predicti prioris ad predictam ecclesiam ydo]neam personam admittatis Teste I de Vallibus apud Linc xxviij die Novembris anno regni regis decimo Propter [quod die sabbati quatuor temporum proxima post festum Sancte] Lucie anno domini MCC octoginta primo in celebratione ordinum apud Hergham eodem presentato ordinato [in subdiaconatum admissus est ad dictam eccle]siam et rector canonice institutus in eadem iurataque episcopo canonice obedientia