Charter Document - 05620920

Charter Document - 05620920


Charter Number: 05620920
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Narrative
Date: 1310 - 1350
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Iste Radulfus post talem perquisitionem obiit sine herede de se et Alanus frater suus et heres tamquam verus patronus presentavit ad ecclesiam de Ierd in proxima vacantiane Willelmum filium Iordani de Brakenberg capellanum tempore pacis qui ad presentationem suam fuit admissus et in eadem canonicus institutus tempore Hugonis de Well episcopi et in personatus unde subscribi in registro ipsius Willelmus filius Iordani de Brakenberg presentatus per Alanum filium Briani ad ecclesiam de Ierd vacantem post inquisitionem factam et contentionem sopitam que in eadem inquisitione continebatur admissus est et institutus est in eadem salvo iure Roberti capellani si quod habet in premissa inquisitione sicut dicitur dixit se fuisse ordinatus ad vicariam eiusdem ecclesie que est xxx solidos et pro iure suo appellavit et mandatum esse R de Calkewell decano de Luthesk ut secundum for[m]am predictam mittat eum in corporalem illius ecclesie possessionem Post mortem dicti Willelmi rectori ecclesie de Ierd presentavit Alanus filius Walteri de Coutona magistrum Thomam de Prestona subdiaconum tempore pacis tempore Ricardi episcopi qui ad presentationem suam fuit admissus et in eadem institutus et impersonatus ut scribitur in registro Ricardi episcopi Thomas de Prestona subdiaconus presentatus per Alanum de Coutona ad ecclesiam de Ierd vacantem per mortem Willelmi ultimi rectori eiusdem facta prius inquisitio per R archidiaconum Linc per quam [] ad ipsam ecclesiam est admissus xvj kalendas Ianuarii anno decimo apud Norht et in ea rector canonice institutus et demandatum est dicto archidiacono ut ipsum [] verun tamen quid Ricardus filius Iohannis clamat medietatem advocatione ecclesie de Ierd unde magna assisa sum monita fuit inter eundem Ricardum et Alanum filium Walteri sed dictus Ricardus pro se et heredibus suis remisit et quietam clamavit eidem Alano et heredibus suis inperpetuum totum ius suum advocationis ecclesie per finem inde inter eos levatum Tenor finis talis est []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Iste Radulfus post talem perquisitionem obiit sine herede de se et Alanus frater suus et heres tamquam verus patronus presentavit ad ecclesiam de Ierd in proxima vacantiane Willelmum filium Iordani de Brakenberg capellanum tempore pacis qui ad presentationem suam fuit admissus et in eadem canonicus institutus tempore Hugonis de Well episcopi et in personatus unde subscribi in registro ipsius Willelmus filius Iordani de Brakenberg presentatus per Alanum filium Briani ad ecclesiam de Ierd vacantem post inquisitionem factam et contentionem sopitam que in eadem inquisitione continebatur admissus est et institutus est in eadem salvo iure Roberti capellani si quod habet in premissa inquisitione sicut dicitur dixit se fuisse ordinatus ad vicariam eiusdem ecclesie que est xxx solidos et pro iure suo appellavit et mandatum esse R de Calkewell decano de Luthesk ut secundum for[m]am predictam mittat eum in corporalem illius ecclesie possessionem Post mortem dicti Willelmi rectori ecclesie de Ierd presentavit Alanus filius Walteri de Coutona magistrum Thomam de Prestona subdiaconum tempore pacis tempore Ricardi episcopi qui ad presentationem suam fuit admissus et in eadem institutus et impersonatus ut scribitur in registro Ricardi episcopi Thomas de Prestona subdiaconus presentatus per Alanum de Coutona ad ecclesiam de Ierd vacantem per mortem Willelmi ultimi rectori eiusdem facta prius inquisitio per R archidiaconum Linc per quam [] ad ipsam ecclesiam est admissus xvj kalendas Ianuarii anno decimo apud Norht et in ea rector canonice institutus et demandatum est dicto archidiacono ut ipsum [] verun tamen quid Ricardus filius Iohannis clamat medietatem advocatione ecclesie de Ierd unde magna assisa sum monita fuit inter eundem Ricardum et Alanum filium Walteri sed dictus Ricardus pro se et heredibus suis remisit et quietam clamavit eidem Alano et heredibus suis inperpetuum totum ius suum advocationis ecclesie per finem inde inter eos levatum Tenor finis talis est []embed