Charter Document - 05620919
Charter Number: | 05620919 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm die lune post festum sancti Augusti[ni] anno primo Ricardi coram Willelmus Eliensi episcopo et domini regis cancellario Ricardus episcopo Lund Seffridus episcopo Cicestren Herbertus archidiacono Cant Iocelinus archidiacono Ciccessr magistro Thoma de Huseburn iustitiario domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc existenti inter Radulfum filium Briani et Brien filium Hamelini de placito advocationis ecclesie de Ierd et ecclesie de Germet quam Radulfus Brian clamavit versus prefatum Brien filium Hamelini et unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus Brian quietum clamavit prefatam advocationem ecclesia de Ierd prefato Radulfo et heredibus suis inperpetuum de se et heredibus suis