Charter Document - 05620917
Charter Number: | 05620917 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Assize |
Date: | 1308 - 1309 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Assisa venit recognita quis advocatus tempore pacis presentavit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam de Yerdeburgh que vacat [] et cuius advocationem prior de Alvingham clamat versus Iohannem filium Roberti de Ierdebergh Et unde dicit quod quidam Ranulphus quondam prior de Alvingham predecessor suus tempore pacis tempore domini Edwardi regis patris domini regis nunc ad eandem ecclesiam presentavit quendam Galfridum de Rychemound clericum suum qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus in eadem et ea ratione dicit quod ad ipsum pertinet presentare ad eandem ecclesiam [] Qui quidem Iohannes non venit et habuit diem hic per essonum suum ad hunc diem [] Ideo assisa ista capiatur versus eum per eius de falcam Eadem assisa venit recognita quis advocatus tempore pacis presentavit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam predictam que vacat [] et cuius advocationem idem prior clamat versus Iohannem de Britann comitem Rychemund et unde dicit quod predictus Ranulphus quondam prior de Alvingham predecessor suus tempore pacis tempore predicto ad eandem ecclesiam presentavit predictum Galfridum de Rychemund clericum suum qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus in eadem qui quidem Iohannes de Britann non venit et habuit diem [hic] per essonum suum ad hunc diem [] ideo assisa ista capiatur versus eum per eius de falcem Eadem assisa venit recognita quis advocatus tempore pacis presentavit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam predictam de Yerdeburgh que vacat [] et cuius advocationem idem prior clamat versus Willelmum filium Roberti de Yerdeburgh et unde dicit quod predictus Ranulphus quondam prior de Alvingham predecessor suus tempore pacis tempore predicto ad eandem ecclesiam de Yerdeburgh presentavit predictum Galfridum de Rychemund clericum suum qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus in eadem qui quidem Willelmus non venit et habuit diem essonum suum hic ad hunc diem [] ideo assisa ista capiatur per eius defalcam versus eum Et recognita dicunt super sacramentum suum quod quidem Alanus filius Walteri de Cutona ut verus patronus predicte ecclesie presentavit ad eandem ecclesiam quedam magistrum Thomam de Preston clericum suum tempore pacis tempore domini Henrici regis avi domini regis nunc qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus in eadem Quiquid Alanus filius Walteri de Couton dicendum verum licet triginta tribus annis elapsis dedit Deo et beate Marie et priori et conventui de Alvingham et ecclesie sue de Alvingham duas acras prati et dimidiam in predicta villa de Germethorp et advocationem ecclesie [predicte] de Yerdeburgh tenenda in perpetuum unde dicunt quod predictus Ranulphus quondam prior de Alvingham predecessor predicti prioris vacante illa ecclesia ad ecclesiam illam tempore pacis tempore domini Edwardi regis patris domini regis nunc presentavit predictum Galfridum de Rychemund clericum suum qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus in eadem per cuius mortem ecclesia illa modo vacat dicunt etiam quod ecclesia illa valet per annum triginta marcas requisitas per iustitiam si predictus Iohannes filius Roberti et Willelmus et comes opposuerunt se presentationem predicti prioris vel ipsum inpedierunt Dicunt quod predictus Iohannes filius Roberti et Willelmus presentaverunt clericos suos ad eandem ecclesiam et breviam versus eum inpetraverint et sic eum impediverunt Et predictus comes in nullo opposuit de presentatione ipsius prioris nec versus eum aliquod breve domini regis de impetrante Ideo constituens est quod idem prior recuperet presentationem suam versus eos predictam ecclesiam suam versus eos et habeant bre[ve] episcopo Linc loci dyoecesis quod ad presentationem ipsius prior ad eandem ecclesiam ydoniam personam admittat Et coram dampna sua quindecim marca videlicet valorem medietate ecclesie predicte eo ad tempus semistre nondum elapsum est [] Et predictus Iohannes filius Roberti et Willelmus in misericordia [] Dampna xv marcas Ad terminum sancti Hillarii anno secundo rotulo xvj Coram R de Ingham domino Willelmo Beberford Lamberto de Ekingham domino Henrico de Scrop Henrico de Stauntona