Charter Document - 05620904

Charter Document - 05620904


Charter Number: 05620904
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1281
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

[H]ec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc a die sancti Martini in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici decimo coram Iohanne de Vallibus Willelmo de Saham Rogero Loveday Iohanne de Metingham Thoma de Sudinton iustitiariis itinerantis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ranulphum priorem de Alvingham querentem et Robertum filium Alani de Couton de hoc quod idem Robertus promitteret ipsum priorem presentare idoneam personam ad ecclesiam de Ierdeburg et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recognovit predictam advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue sancte Marie de Alvingham ut illam quam idem prior et ecclesia sua predicta habent de dono Alani de Coutona patris predicti Roberti cuius heres ipse est habendam et tenendam eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Roberto et heredibus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum Et predictus Robertus et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines in perpetuum Et idem prior recepit predictum Robertum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum

Source (click image below to view full size)