Charter Document - 05620895
| Charter Number: | 05620895 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1537 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Pateat universis per presentes quod nos Robertus Dei misericordia summus prior sive maiestor ordinis de Sempyngham et Robertus prior domus de Allvyngham et eiusdem loci conventus recepimus de maiestor Tandege pro omnibus terris et tenementis que de nobis habet in villis et campis de Flyxbergh et Cunysbey solutos ad festum sancti Barnabe liij solidos iiij denarios de quibus quidem liij solidos et iiij denarios fatemur nos bene solutis dictum quod maiestr Tandege inde esse quietum per presentes sigillis nostris sigillata dato in domo nostra apud Allvyngham predicta decimo die mensis Iunii anno regni regis Henrici octavi xxix
