Charter Document - 05620887
Charter Number: | 05620887 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[N]oscant tam futuri quam presentes quod ego Willelmus de Derby filius Osberti concessione sponse mee Muruld et heredum meorum dedi et hac carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Alvingham unam sellionem terre arabilis in campis de Ierdburc ad Dicwele in puram et perpetuam elemosinam que tendit a torrente apud aquilonem quantum terra que fuit Hamelini cumper die qua receperunt me et uxorem meam in fraternitatem domus sue Ego vero et heredes mei post me warantizabimus et acquietabimus eis hanc predictam elemosinam erga omnes inperpetuum homines Dedi etiam eis singulis annis redditum unius denarii ad vincula sancti Petri Preterea ego ipse Willelmus et predicta Muruld annuatim cunctis diebus vite nostre reddituri sumus ad festum sancti Botulphi unam petram cere Huius donationis testes sunt []