Charter Document - 05620883
Charter Number: | 05620883 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris prior et conventus de Alvingham salutem Noveritis nos dimisisse concessisse et presenti carta confirmasse Willelmo filio Ace de Ierburc et heredibus suis unum toftum in eadem villa quod continet in latitudine sex perticatas et in longitudine x perticatas et dimidiam et iacet ex occidentali parte tofti propinquius Hamelini filii Goldive et ex orientali parte tofti quod fuit Ace Norman et duas selliones terre arabilis in territorio eiusdem ville que iacent inter terram que fuit Roberti Vavasur et terram que fuit Walteri Rufi et unam sellionem ex aquilonale de Heseldale et iacet inter terram Hamelini filii Goldive et terram Roberti persone de Covenham ad habendum et tenendum libere et quiete sibi et heredibus suis reddendo nobis inde annuatim dimidiam libram albi incensi ad natale domini pro omni servitio quod ad nos pertinet Hec vero omnia prefata warantizabimus dicto Willelmo et heredibus suis quamdiu carta donatoris ea warantizaverit Idem vero Willelmus vel heredes sui non poterunt predictas terras vel aliquam earum portionem vendere invadiare vel aliquomodo a se alienare nisi legitimis heredibus suis sine licentia et assensu nostro In cuius rei testimonium parti huius scripti que nos contingit sigillum predicti Willelmi est appositum partem vero que dictum Willelmum et heredes suos contingit sigillo capituli nostri muniri fecimus Teste Deo et capitulo nostro