Charter Document - 05620881
| Charter Number: | 05620881 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1218 - 1240 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Rogerus prior et conventus de Alvingham salutem Noveritis nos concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Willelmo filio Eustacii de Ierburc et heredibus suis octo acras terre arabilis cum pertinentiis suis in territorio de Ierburc et duas acras prati in territorio de Germethorp quas habemus de dono Iohannis filii Briani de Ierdburc sicut carta eius testatur tenendas et habendas libere quiete et honorifice de nobis predicto Willelmo et heredibus suis reddendo inde nobis annuatim xij denarios ad duos terminos scilicet sex denarios ad festum sancti Michaelis pro omni servitio ad nos pertinente Nos vero predictas terras cum pertinentiis suis predicto Willelmo et heredibus suis warantizabimus quamdiu predictus Iohannes et heredes sui illas nobis warantizabunt Si vero aliquo casu contigerit quod predictus Iohannes et heredes sui terras prenominatas nobis warantizare non poterint carta ista nullum locum tenebit Hiis testibus []
