Charter Document - 05620864

Charter Document - 05620864


Charter Number: 05620864
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Thome Ferraunt de Ierdburc concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham sex selliones terre cum pertinentiis in territorio de Ierdburc in puram et perpetuam elemosinam quos Iveta soror mea eidem conventui dedit per omnia sicut carta predicte Ivete sororis mee eisdem testatur Et ego predictus Robertus et heredes mei warantizabimus et acquietabimus prefatos sex selliones terre cum pertinentiis prefato conventui et defendemus de omnibus rebus contra omnes homines et omnes calumpnias inperpetuum Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)