Charter Document - 05620858
| Charter Number: | 05620858 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1264 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Symonis de Arpham salutem Noveritis me concessisse dedisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham unum toftum in villa de Ierburc quod continet in latitudine sex perticatas et in longitudine decem perticatas et dimidiam et iacet ex occidentali parte tofti propinquius Hamelini filii Goldive et ex orientali parte tofti quod fuit Ace Norman et duas selliones terre arabilis in territorio eiusdem ville quas habui in escambium de predicto conventu et iacent inter terram que fuit Roberti Vavasur et terram que fuit Walteri Rufi et unam sellionem ex aquilone de Heseldale que iacet inter terram Hamelini filii Goldive et terram Roberti persone de Covenham cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra ad habenda et tenenda libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam Hanc vero donationem ego dictus Robertus et heredes mei warantizabimus prefato conventui defendemus et de omnibus rebus acquietabimus erga omnes homines inperpetuum pro una marca argenti quam dictus conventus dedit mihi in initio huius conventionis Hiis testibus []
