Charter Document - 05620849

Charter Document - 05620849


Charter Number: 05620849
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1289 - 1290
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod anno regni regis Edwardi filii Henrici xviij capta fuit inquisitio apud Ludam per Rogerum de Ingolddesby subescatorem domini Malcolumpni de Harle per Philippum Bon de Salfletby Iohannem filium Mariot de eadem Willelmum del Haven Robertum filium Ricardi magistrum Willelmum de Somercotes Iohannem filium Laurentii de Grimholby Iohannem Trew de Alvingham Ricardum Twed de eadem Robertum fabrum de Yerd Robertum filium Thome de eadem Iohannem de Welleton Radulfum de Halington Willelmum Cade de Stretton qui dixerunt per sacramentum suum quod prior de Alving perquisivit de Roberto filio Iohannis de Yerd v acras prati in pratis de Germethorpe et j acram prati in pratis de Alvingham anno regni regis Edwardi ix Item prior perquisivit de Radulfo filio Martini de Yerd j selionem terre in Yerd anno supradicto Item perquisivit de Alano de Couton servitium viij solidos et x denarios annui redditus exeunti de terris et tenementis Ricardi de Linc in Yerd anno regni regis Edwardi x Item perquisivit de dicto Alano servitium Azoti filii Hamelini v solidos ob annui redditus in Yerd anno eodem Item perquisivit servitium ij solidos quadrate dicto Alano annui redditus de heredibus Thome filii Alicie in Yerdebur Item predictus prior perquisivit servitium xij denarios et quadrate annui redditus de heredibus Roberti filii Mazelini in Yerd et servitium xij denarios annui redditus de heredibus Ricardi filii Mazelini et servitium ij solidos quadrate annui redditus de Gilberto filio Simonis in Yerd anno regni regis Edwardi xj Item perquisivit de dicto Alano servitium v solidos anni redditus de Willelmo del Hil de Welleton anno regni regis Edwardi xiij De istis v solidos de Willelmo del Hil de Welleton habemus cartam regis

Source (click image below to view full size)