Charter Document - 05620830
Charter Number: | 05620830 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Gikelli de Ierburc dedi et concessi et presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione duas bovatas terre arabilis in territorio de Ierburc quas Hamelinus comperi de me tenuit cum tribus toftis in eadem villa et omnibus aisiamentis et libertatibus et liberis consuetudinibus in pratis et pascuis et pasturis ad prefatam terram pertinentibus ut prefata teneant et habeant libera et quieta sicut aliqua elemosina liberius et securius possideri potest Et ego et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus omnia supradicta de omnibus rebus et exactionibus prefato conventui contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus []