Charter Document - 05620829

Charter Document - 05620829


Charter Number: 05620829
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1242
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Ricardi de Ierburc concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham ut habeant et teneant omnes terras et omnia tenementa que habuerunt de dono Iohannis filii Briani et antecessorum eius in octavo sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xxvj in soka de Gayt habenda et tenenda in liberam puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam de omnibus consuetudinibus servitiis sectis et omnibus secularibus demandis ad predictam sokam pertinentibus Et ego predictus Robertus et heredes mei omnes predictas terras et omnia predicta tenementa predictis priori et conventui cum omnibus pertinentiis suis warantizabimus acquietabimus et defendemus de omnibus contra dominos predicte soke et contra omnes homines inperpetuum Et sciendum est quod nec licebit mihi vel heredibus meis aliquam partem dare vendere vel aliquo modo alio alienare de terris et tenementis que ego tenui de feodo predicti Iohannis in predicta soka quominus ego et heredes mei acquietemus predictos priorem et conventum et eorum tenentes de predicto feodo de omnibus consuetudinibus servitiis et sectis que dominus predicte soke vel aliquis alius de predictis terris et tenementis exigere poterunt inperpetuum Et in huius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)