Charter Document - 05620825
| Charter Number: | 05620825 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Briani de Ierdburc dedi concessi et presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam liberam ab omni servitio seculari et terrena exactione unam sellionem terre arabilis in territorio de Ierburc ex orientali parte eiusdem ville iacentem ex orientali parte terre predicti conventus et ex occidentali parte terre que fuit Ace Norman inter easdem terras et buttat versus aquilonem super forarium Willelmi filii Ace et versus austrum buttat super Methelfen Ego vero dictus Iohannes et heredes mei dictam sellionem cum suis pertinentiis dicto conventui contra omnes homines warantizabimus et defendemus et de rebus omnibus acquietabimus inperpetuum Et si ita contigerit quod dictam sellionem eidem conventui warantizare non poterimus nos eisdem tantam terram ubicumque eligere voluerint in terra nostra warantizabimus Hiis testibus []
