Charter Document - 05620802

Charter Document - 05620802


Charter Number: 05620802
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri quod ego Briannus de Ierburc assensu Constancie sponse mee concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam undecim acras terre arabilis in territorio de Ierburc cum omnibus pertinentiis suis illas scilicet quas Thomas filius Gikelli de Ierburc predicto conventui in elemosinam dedit et carta sua confirmavit per omnia et in omnibus sicut idem predictus Thomas per cartam suam eidem conventui testatur Et ego predictus Brianus et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus predictas undecim acras terre cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines de omnibus rebus inperpetuum Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)