Charter Document - 05620799
Charter Number: | 05620799 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1306 - 1307 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus rex [] vicecomiti Linc salutem Quia pons de Schalmbrig dirutus est et confractus ad grave dampnum pertinentium adiacentium et periculum transeuntium per eundem manifestum tibi precipimus quod omnes illos de balliva tua qui pontem illum reparare et sustentare debent et solent sine dilatione distringas ad pontem illum reparandum et sustentandum sicuti alias fieri consuevit Teste me ipso apud Lanercost xviij die Octobris anno regni nostri tricesimo quarto Cuius mandati virtute capta est in inquisitio apud Schalmbrig dirutum et confractum coram Thoma de Brunham vicecomite Linc die iovis in crastino sancti Petri in cathedra anno regni regis Edwardi xxxv per sacramentum Ricardi le Muer de Somercotes Andree Suarri de eadem Alani Agge de eadem Simonis Wodkok de Coker Ade Trew de Alving Hugonis filii Ade de eadem Roberti Haket de eadem Willelmi Gikel de Ierd Roberti de Stikenay de eadem Petri filii Geme de Somerc Rogeri West de Covenham Roberti [de] Kim de eadem qui dicunt ad communitas villate de Germ debet et solet reparare et sustentare dictum pontem de Schalmbrig Dicunt etiam quod dictus pons dirutus et confractus est per defaltam communitatis villate predicte In cuius rei testimonium predicti iuratores huic inquisitioni sigilla sua apposuerunt die et anno supradictis et ideo illi de Germ amer citi fuerunt ad xx solidos per eundem vicecomitem