Charter Document - 05620793

Charter Document - 05620793


Charter Number: 05620793
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit prior et conventus de Alvingham salutem Noveritis nos concessisse et dimisisse Iordano filio Radulphi Lothen libero homini nostro duas perticatas terre in latitudine in Neucroft et extra ab occidentali parte inter terram Ade filii Iordani et terram Walteri clerici et extendunt se in longitudine a via que vadit ab orientali parte predicti Neucroft usque ad Landemare de toftibus Hec omnia concessimus et dimisimus predicto Iordano et heredibus suis tenenda et habenda de nobis libere quiete et pacifice reddendo inde annuatim nobis duodecim denarios pro omni servitio ad duos terminos ad festum sancti Martini sex denarios et ad Pentecostem sex denarios Nos autem warantizabimus prenominato Iordano et heredibus suis omnia prenominata sicut predictum est quamdiu donatorius noster nobis warantizabit In huius rei testimonium presens scriptum sigillo capituli nostri corroboravimus

Source (click image below to view full size)