Charter Document - 05620787
| Charter Number: | 05620787 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1225 - 1264 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Radulfi Palmeri de Germethorp dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Hugoni Hoppescort de Germethorp et heredibus suis vel cui assignare voluerit et quando pro denariis suis quos mihi dedit in negotio meo quandam placeam cuiusdam marisci in villa de Germethorp que vocatur Moldfang iacentem inter terram dicti Hugonis et terram conventus de Alvingham ex sut parte et terram dicti Hugonis ex nort parte et abuttat ad caput orientale super terram meam que vocatur Cotholm et ad caput occidentalem super le Welcric habendam et tenendam sibi et heredibus suis vel eius assignatis de priore et conventu de Alvingham in liberam et puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum libere quiete solute et in pace reddendo inde annuatim dictis priori et conventui tamen unum obulum argenti ad festum sancti Michaelis pro omni terrena exactione secta cuiuslibet curie rebus et demandis Et ego predictus Willelmus et heredes mei warantizabimus et defendemus dictam terram et de omnibus que de dicta terra exigi poterunt acquietabimus cum omnibus libertatibus suis pertinentiis et aisiamentis ad dictam terram spectantibus dicto Hugoni et heredibus suis vel eius assignatis contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus []
