Charter Document - 05620780

Charter Document - 05620780


Charter Number: 05620780
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[U]niversis sancte matris ecclesie filiis Adam filius Iordani de Germethorp salutem Noveritis me concessisse et dedisse et hac carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam duas acras et unam perticatam terre arabilis iacentes in crofto quod iacet inter le Gaterum et terram Willelmi filii Radulfi de Germethorp liberas et quietas ex omni exactione et seculari servitio et consuetudine Ego vero et heredes mei warantizabimus predictam terram et acquietabimus et defendemus predicto conventui contra omnes homines inperpetuum sicut puram et perpetuam elemosinam nostram Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)