Charter Document - 05620773

Charter Document - 05620773


Charter Number: 05620773
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego [Hugo] filius Arnaldi de Germethorp dedi concessi et presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam totam terram meam in territorio de Germethorp in loco qui Anglie dicitur Germethorp Merske videlicet quindecim perticatas in latitudine cum tota longitudine sua et cum omnibus libertatibus et omnibus pertinentiis suis que iacent inter salinam predictam conventus quam habent de Thoraldo filio Sewardi et terram que aliquando fuit Thoraldi filii Mirielde quarum caput orientale abuttat super portum maris et caput occidentale super fossatum maris ad habendam et tenendam libere et quiete cum omnibus libertatibus et aisiamentis et omnibus pertinentiis suis sicut aliqua elemosina a viris religiosis liberius et quietius teneri potest Has vero prenominatas quindecim perticatas terre in latitudine cum tota longitudine sua et cum omnibus pertinentiis suis ego dictus Hugo et heredes mei warantizabimus dicto conventui defendemus et de omnibus rebus acquietabimus erga omnes homines et feminas inperpetuum Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)