Charter Document - 05620767
| Charter Number: | 05620767 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1225 - 1275 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[N]otum sit omnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris quod ego Rogerus de Germethorp filius Radulfi consilio et assensu heredum meorum concessi et dedi et hac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem iacentem inter terram ecclesie beati Clementis de Germethorp et culturam que fuit Thoraldi Kel et extendit se in longitudine a crofto Hugonis Hoppescort usque ad grene conventus de Ormesby Et ego Rogerus et heredes mei warantizabimus et defendemus et acquietabimus de omnibus terrenis demandis predictum sellionem predicto conventui de Alvingham contra omnes inperpetuum Et ut hec donatio rata sit et stabilis et sicut aliqua elemosina purior possit esse hoc scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus []
