Charter Document - 05620764
Charter Number: | 05620764 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[U]niversis sancte matris ecclesie filiis Thoraldus filius Radulfi de Germethorp salutem Noveritis me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam duas acras et unam percatam terre arabilis iacentes in crofto quod iacet inter le gaterum et terram Willelmi filii Radulfi de Germethorp liberas et quietas ab omni servitio et consuetudine et exactione Ego vero et heredes mei warantizabimus et acquietabimus et defendemus hanc predictam terram predicto conventui contra omnes homines inperpetuum sicut puram et specialem elemosinam nostram Hiis testibus []