Charter Document - 05620762
| Charter Number: | 05620762 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 1200 - 1264 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris H prior et conventus de Alvingham salutem Noveritis nos concessisse et hoc presenti scripto nostro dimississe Waltero Mancelot dimidietatem unius tofti in Germethorp iacentis inter dimidietatem eiusdem tofti quem idem Walterus Mancelot tenet ex una parte et toftum quem filie Thoraldi Mancelot tenent ex altera et continet in se longitudinem decem perticarum per perticam quindecim [pedum] et latitudinem triginta duorum pedum reddendo inde annuatim nobis sex denarios ad duos terminos videlicet ad Pascha et ad festum sancti Michaelis pro omni servitio Nos vero predictam dimidietatem predicti tofti pro predicto servitio dicto Waltero et heredibus suis warantizabimus quamdiu donatores nostri illam nobis warantizaverint Et sciendum quod non licebit dicto Waltero nec heredibus suis dictam medietatem dicti tofti vel aliquam eius particulam alicui sine assensu vel voluntate nostra dare vendere vel alio modo a nobis alienare In cuius rei testimonium sigillum capituli nostri apposuimus Teste Deo et eodem capitulo nostro
