Charter Document - 05620742
Charter Number: | 05620742 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Coste filius Sywardi filii Edrici de Germethorp dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham duos toftos in Germethorp in puram et perpetuam elemosinam quorum unus iacet inter Cunigesgate et toftum Ricardi filii Baldrici et alius iacet inter toftum decani et terram Radulfi filii Sywardi de Germethorp Ego vero Coste et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus duos predictos toftos predicto conventui contra omnes homines inperpetuum sicut puram et specialem elemosinam nostram Hiis testibus []