Charter Document - 05620737
Charter Number: | 05620737 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod nos Iohannes et Thoraldus filii Sywardi de Germethorp dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Deo et beate Marie et conventui de Alvingham pro animabus patris et matris nostre et omnium parentum nostrorum in puram et perpetuam elemosinam medietatem totius holmi salinaria qui fuit patris nostri Sywardi in territorio de Germethorp et iacet propinquior holmo conventus de Alvingham versus australem partem et abuttat super portum ad caput de est et extenditur versus occidentem usque ad caputionem veterem arenarium Et nos Thoraldus et Iohannes et heredes nostri warantizabimus defendemus et acquietabimus hanc predictam terram predicto conventui contra omnes homines inperpetuum sicut puram et specialem elemosinam nostram Hiis testibus []