Charter Document - 05620729
Charter Number: | 05620729 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Radulfi filii Coste de Germethor dedi concessi et presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam totum pratum meum quod habeo in Haydailes inter pratum conventus de Welhou et pratum dicti conventus de Alvingham quod pratum versus aquilonem buttat super viam regiam versus austrum vero buttat super pratum de Elkintona tenendum et habendum libere quiete ut predictum est in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius a viris religiosis teneri poterit Ego vero dictus Rogerus et heredes mei dictum pratum cum pertinentiis dicto conventui de Alvingham contra omnes homines et feminas warantizabimus et de rebus omnibus acquietabimus et defendemus inperpetuum Hiis testibus []