Charter Document - 05620724
| Charter Number: | 05620724 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1200 - 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[C]unctis Cristi fidelibus Ricardus filius Baldrici de Germethorp salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam totam terram cum salinis que fuit Baldrici patris mei in marisco de Germethorp iacentem inter terram monialium de Alvingham et salinam filiorum Sywardi videlicet decem perticatas in latitudine et in longitudine a portu de Ludena usque ad hauedic tenendam de me et heredibus meis post me liberam et quietam ab omni terreno servitio et exactione et consuetudine Et ego vero et heredes mei post me warantizabimus et defendemus et acquietabimus hoc predictum tenementum prefato conventui pro salute anime mee et patris mee et omnium antecessorum meorum contra regem et dominos et omnes homines sicut puram et specialem elemosinam nostram Hiis testibus []
