Charter Document - 05620723

Charter Document - 05620723


Charter Number: 05620723
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1150 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[N]otum sit cunctis Cristi fidelibus quod ego Baldricus de Germethorp consensu et concessione filiorum meorum et heredum vendidi cenobio sancte Marie de Alvingham situm cuiusdam saline cum tota terra eidem adiacente et pertinente in perpetuam elemosinam possidendam libere et quiete ab omni terreno servitio pro viginti solidis quos fratres de Alvingham mihi dederunt Salina vero prefata et terra ei pertinens est inter salinam fratrum de Alvingham et salinam Siwardi filii Edrici Ego autem Baldricus et filii mei videlicet Radulfus Petrus et Willelmus Ricardus Robertus et Petrus warantizabimus et acquietabimus predictum tenementum prenominato cenobio erga omnes homines fide nostra interposita de omni servitio et exactione Et hos fideiussores dedimus fide super eorum interposita scilicet Edricum et alios Huius itaque venditionis et concessionis sunt testes []

Source (click image below to view full size)