Charter Document - 05620709
| Charter Number: | 05620709 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1200 - 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Radulfus Maucelot salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et antecessorum meorum concessisse et quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham omnia que in fundis predictis terris pratis pascuis libertatibus aisiamentis et in qualibuscumque tenementis de eodem conventu in territorio de Germethorp infra villam et extra et in quibuscumque aliis locis tenui ita scilicet quod ego Radulfus pro me et pro heredibus meis omni iuri et clamio quod aliquando in dictis tenementis habui vel inposterum ego vel heredes mei habere poterimus omni cavillatione et iuris remedio remotis renuntiavi Hanc autem concessionem et quiete clamationem ego Radulfus et heredes mei dicto conventui contra omnes homines warantizabimus Et ut hec mea concessio et quieta clamatio inperpetuum firma et stabilis perseveret presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus []
