Charter Document - 05620698
Charter Number: | 05620698 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Maria filia Roberti Hopescort et heres et Andreas filius [eius] salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et conventui sanctimonialium de Alvingham totam tenuram quam Tobyas prefatis monialibus cum filia sua dedit in territorio de Germethorp et totam tenuram quam Robertus Damisel et Bart et Radulfus eis dederunt Preterea confirmavimus eis quatuor acras prati in Waterlausdailes ex occidentali parte prati monialium de Alvingham et quicquid pater meus Robertus Hoppescort et predicti eis dederunt et confirmaverunt Ego vero Maria et Andreas filius meus et heres tactis sacrosanctis et fide interposita in manu Azanis de Ierburc warantizabunt et acquietabunt hec omnia predicta sepe dictis monialibus erga dominos et omnes homines ab omni terreno servitio et exactione pro duobus denariis en warnot annuatim reddendis infra Pentecoste Hiis testibus []