Charter Document - 05620697
| Charter Number: | 05620697 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant, Confirmation |
| Date: | 1150 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant tam futuri quam presentes quod ego Robertus Damisel filius Umfridi de Lutheburc consilio et assensu parentum et amicorum meorum concessi et hac presenti carta confirmavi ecclesie sancte Marie de Alvingham et monialibus ibidem Deo servientibus quicquid iuris habui in territorio de Germethorp videlicet infra villam et extra in omnibus Hanc vero concessionem cum Cecilia filia Tobye in eadem domo monacha facta specialiter feci et ne quis hanc meam concessionem adnichilari vel conturbare valeat predictis monialibus sicut puram et specialem elemosinam fide mea interposita sigillo meo testante curavi corroborare Hiis testibus []
