Charter Document - 05620691
| Charter Number: | 05620691 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1150 - 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego [Iohannes] filius Gikel de Ierburc concessi et hac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam illum toftum cum suis pertinentiis in Germethorp qui iacet propinquius ab occidente inter toftum Mariote Hopescort et pratum Willelmi Baius quem toftum eadem Mariota dedit predicto conventui in elemosinam sicut carta eiusdem Mariote Hopscort testatur Hunc autem toftum prefatum cum suis pertinentiis ego Iohannes predictus et heredes mei warantizabimus prefato conventui et defendemus et acquietabimus de omnibus rebus contra omnes homines et calumpnias inperpetuum Hiis testibus []
